LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 56

lat tertullian stoa010 opp lat1

Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit. Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent, si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam, aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur. Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius? Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata, et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat, et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta? Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum? Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos, cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?

Provenance