LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 57

lat tertullian stoa010 opp lat1

Aut optimum est hic retineri secundum aoros, aut pessimum secundum biaeothanatos, ut ipsis iam vocabulis utar quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus et Damigeron et Nectabis et Berenice. Publica iam litteratura est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas, etiam prompta humatione dispunctas evocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magian? quod omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatorem. Sic etiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt quemadmodum in illa deos (quidni? cum et dii mortui), aeque invocantur quidem aori et biaeothanati sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et iniuriam facere quas per vim et iniuriam saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones operantur sub obtentu earum, et hi vel maxime qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in huiusmodi impegerant exitus. Nam et suggessimus nullum paene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant. Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat, interdum gladiatorem vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et iudicii et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille daemon, postquam circumstantes circumvenire temptavit, instantia divinae gratiae victus id quod in vero est invitus confitetur. Sic et in illa alia specie magiae, quae iam quiescentes animas evellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operantior. Plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones. Sed Mosei veritas mendacium devoravit. Multa utique et adversus apostolos Simon et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie eiusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et credo quia mendacio possunt. Nec enim pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere, post deum mortuos consulente Saule. Absit alioquin ut animam cuiuslibet sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc prophetam se dei adseverare, et utique Sauli, in quo iam ipse morabatur. Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit, quia per quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasamonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit vel Nymphodorus vel Herodotus, et Celtas apud virorum fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos et omnia quae videntur. Non enim quia videntur vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis requiescentis et divitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit, non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae, quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur. Sed etsi quasdam revocavit in corpora dei virtus, in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum et fallaciae somniorum et licentiae poëtarum. Atquin in resurrectionis exemplis, cum dei virtus sive per prophetas sive per Christum sive per apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili et satiata veritate praeiudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias iudices.

Provenance