Passage
Tertullian, De Anima 58
lat tertullian stoa010 opp lat1
Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis, et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari? Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid, amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis? Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne, puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus, et novissimum quadrantem modicum quoque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere quantum libuerit inquirere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable