LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 6

lat tertullian stoa010 opp lat1

Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale. Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale, intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale, cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale, si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale, quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui, ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat, cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non huius definitionis gradum exclusero. Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur. Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur; sed tunc duo sunt.

Provenance