LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 7

lat tertullian stoa010 opp lat1

Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur, ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum quod passibile est corporale est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable