Passage
Tertullian, De Anima 8
lat tertullian stoa010 opp lat1
Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet. Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia, sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima, est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte, spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas martyrum conspicit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable