Passage
Tertullian, De Anima 9
lat tertullian stoa010 opp lat1
Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate. Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem, igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam; tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus. Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset. Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aërii coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis, et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi. Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur alium animae aestimabis colorem quam aërium ac lucidum? Non ut aër sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen, etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aëris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit. Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur. Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.