Passage
Tertullian, De Baptismo 10
lat tertullian stoa011 opp lat1
Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset, an vero terrenus? De quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes, quia nec credentes. Nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceteram humanum condicione. Nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. Quod si paenitentia humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum, si caelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. Etiam ipse dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negavit spiritum descensurum. Id quod dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset. Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis baptismum habebant non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant. Ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. Agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare; qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo, Qui de terra est, de terra loquitur; qui de supernis venit, super omnes est: item sola se paenitentia tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni. Scilicet quia vera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.