Passage
Tertullian, De Baptismo 12
lat tertullian stoa011 opp lat1
Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in domino, praeter Paulum. Immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. Et nunc illis, ut potero, respondebo qui negant apostolos tinctos. Nam si humanum Ioannis baptismum inierant et domincum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi nolenti, Qui semel lavit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri potest in his personis viam tunc domini non praeparatam, id est baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? Ipse dominus nullius paenitentiae debitor (??) est: pecc(??)toribus non fuit necesse? Quod ergo alii tincti (??), non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis (??) et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes domini (??) noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, si cui adhaerebant, testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, (??) inter natos feminarum Ioanne baptizatore. Alii plane satis m(??)or iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse, cum in navicula fluctibus adspensi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum. Ut opinor autem, aliud adspergi vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Ceterum navicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari, id est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur, domino per patientiam velut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. Nunc sive tincti quoquo mode fuerunt, sive illoti perseveraverunt; ut et illud dictum domini de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et, Remittentur tibi peccata, creden(??) utique, nec tamen tincto. Id si apostolis defuit, nescio quorum (??) verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et (??) artem qua vitam sustentabat deseruit, qui patris exseq(??) spexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem (??) trem mibi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audivit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable