LOGOI

Passage

Tertullian, De Baptismo 13

lat tertullian stoa011 opp lat1

Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??) Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??) erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??) legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat (??)azarenum esse dominum dei filium.

Provenance