LOGOI

Passage

Tertullian, De Baptismo 15

lat tertullian stoa011 opp lat1

Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. Sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini evangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptismum et una ecclesia in caelis. Sed circa haereticos sane quae custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. Ceterum Israël Iudaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur. Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.

Provenance