Passage
Tertullian, De Baptismo 2
lat tertullian stoa011 opp lat1
Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat! Nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videntur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hinc quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis. Mentior, si non e centrario idolorum sollemnia vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. Pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Ceterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit. Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum. Nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit; quoniam virtus omnis ex his causam accipit, a quibus provocatur.