LOGOI

Passage

Tertullian, De Baptismo 20

lat tertullian stoa011 opp lat1

Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis. Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaverit; nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israëlis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis.

Provenance