LOGOI

Passage

Tertullian, De Baptismo 3

lat tertullian stoa011 opp lat1

Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant. In primordio, inquit, fecit deus caelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus domini super aquas ferebatur. Habes homo inprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum vectaculum deo subiiciebat. Quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit. Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit. Ordinato dehinc per elementa mundo eum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare noverunt. Non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperant. Si exinde universa vel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, vereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.

Provenance