Passage
Tertullian, De Baptismo 4
lat tertullian stoa011 opp lat1
Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima illa, quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei spiritum, qui ab initio supervectabatur, super aquas intinctorum moraturum. Sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. Ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur, quae tunc in primordio fuerunt? Non utique ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species vero complures. Quod autem generi adtributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato deo. Supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quamquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur. Tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.