Passage
Tertullian, De Baptismo 5
lat tertullian stoa011 opp lat1
Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatum eadem efficacia idolis suis subministrant. Sed viduis aquis sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Ceterum villas, domos, templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim. Certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat. Igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior religio quam dei vivi? Quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet operam destruet diluens delicta, quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulum dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? Sciunt opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus, vel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nympholeptos et lymphaticos et hydrophobos vocant quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt. Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat. Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam angelus interveniens commovebat. Observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis praevenerat descendere illuo, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et angelo accessit. Qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. Imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum.