Passage
Tertullian, De Baptismo 8
lat tertullian stoa011 opp lat1
Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque, Estote, inquit, simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa, quod signum etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta columba sancti spiritus advolat, pacem dei adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus deliquit; quo male comparetur baptismus diluvio. Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.