Passage
Tertullian, De Baptismo 9
lat tertullian stoa011 opp lat1
Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto libere expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior in baptismi sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimas aquas baptismi scilicet ex sese remedians. Haec est aqua quae de comite. petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! Nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. Perseverat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua intervenit; sciunt Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit; scit lancea militis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable