Passage
Tertullian, De Carne Christi 1
lat tertullian stoa012 opp lat1
Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam ita student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tamquam aut nullam omnino aut quoquo modo aliam praeter humanam, ne, si humanam constiterit fuisse, praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexerit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam domini; de spiritali enim certum est. Caro quaeritur. Veritas et qualitas eius retractatur: an fuerit, et unde, et cuiusmodi fuerit. Renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec caro sine nativitate; quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare, ut Apelles discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem confessus aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor eius Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus et praegnatus et partus virginis et ipsius exinde infantis ordo τῷ δοκεῖν haberentur. Eosdem oculos eosdemque sensus fefellissent quos carnis opinio elusit.