Passage
Tertullian, De Carne Christi 11
lat tertullian stoa012 opp lat1
Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit, natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat, id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt, habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit; mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc autem factum est animae, si in carne conversa alienam induit superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem. Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri. Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere, animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam, sed induens eam carne. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable