Passage
Tertullian, De Carne Christi 14
lat tertullian stoa012 opp lat1
Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et hominem. Eadem ergo est et causa ut hominem gestaret Christus. Salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat. Homo perierat, hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret Christus, nihil tale de causa est. Nam et si angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. Quod pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare non potuit. Cui igitur rei angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem hominis operaretur? Idoneus enim non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum. Ergo iam non unus deus, nec unus salutificator, si duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. An vero ut per angelum liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? si per se, quid et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est numtius, officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutione, adnuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut Michaël. Nam et filius domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum: Minuisti eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos deminutus, dum homo fit, qua caro et anima et filius hominis? qua autem spiritus dei et virtus altissimi, num potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius? Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire, qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium, constituit Iesum; plane prophetis aliquo gloriosiorem, ut ita in illo angelum fuisse edicat quemadmodum in Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: Et ait mihi angelus, qui in me loquebatur. Sed nec quotidianum illud omnium prophetarum: Haec dicit dominus. Ipse enim erat dominus coram ex sua auctoritate pronuntians: Ego autem dico vobis. Quid ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi: Non angelus neque legatus, sed ipse dominus salvos eos fecit.