LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 15

lat tertullian stoa012 opp lat1

Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo, sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela? Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et, Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit, ut eum amicis de inimicis triumphet.

Provenance