LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 16

lat tertullian stoa012 opp lat1

Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus idcirco Christum terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit tanquam ipsam carnem Christi opinemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus, et venturam inde suggestu paternae claritatis praedicemus, adeo ut evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem nec evacuatam in qua dolus non fuit. Defendimus autem non carnem peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis, non materiam, sed naturam, nec substantiam, sed culpam, secundum apostoli auctoritatem, dicentis, Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi, In similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum, non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis et non veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi; quod ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum, genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccate habeatur quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret, evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est non peccatricis naturae, naevum peccati redemit? Ergo, inquis, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem sensum. Nostram enim induens suam fecit; suam faciens non peccatricem eam fecit. Ceterum quod ad omnes dictum sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem carnis transire materiam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable