Passage
Tertullian, De Carne Christi 18
lat tertullian stoa012 opp lat1
Nunc ut simplicius respondeamus, non competebat ex semine humano dei filium nasci, 'ne, si totus esset filius hominis, non esset et dei filius, nihilque haberet amplios Salomone, et amplius Iona; aut de Hebionis opinione credendus erat. Ergo iam dei Ãllius ex patris dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis illius, caro ei sola competebat ex hominis carne sumenda sine viri semine. Vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. Itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine homine matre, aeque cum de virgime nasceretur, potuit matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum deo, dum caro hominis cum spiritu dei; caro sine semine ex homine, spiritus cum semine ex deo. Igitur si fuit dispositio rationis super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a deo sumpsit, quoniam, inquiunt, verbum caro factum est. Vox ista quid caro factum sit coutestatur, nec tamen periclitatur quasi statim aliud sit factum caro, et non verbum. Si ex carne factum est verbum caro, aut si ex "semine ipso factum est, "scriptura dicat. Cum scriptura non "dicat nisi quod sit factum, non et unde sit factum, ergo ex alio, non ex semetipso suggerit factum. Si non ex semetipso, sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere congruat carnem factum verbum, nisi ex carne, in qua et factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive pronuntiavit, Quod in carne natum est, caro est, quia ex carne natum est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum, et ila defende non et in ipsum competisse. Atquin subicit: Et quod de spiritu natum est, spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est. Hoc utique vel eo magis in ipsum tendit, si et in credentes eius. Si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere potes hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. Ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum substantiarum conditione pronuntiat quas et ipse gestat, non potest videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse. Ita cum ipse sit de spiritu dei et spirtus deus est, ex deo natus ipse est et ex carne hominis, homo in carne generatus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable