Passage
Tertullian, De Carne Christi 2
lat tertullian stoa012 opp lat1
Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur. Quid illi cum angelo creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur. Quid illi cum Esaia propheta creatoris? Odit moras, qui subito Christum de caelo deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census et diversoria angusta. et sordidos pannos et dura praesepia. Viderit angelica multitudo dominum suum noctibus honorans. Servent potius pecora pastores; et magi ne fatigentur de loginquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senex moriturus exinde contristetur. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum. His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. Ex quo, oro te? Exhibe auctoritatem. Si propheta es, praenuntia aliquid: si apostolus, praedica publice: si spostolicus, cum apostolis senti: si tantum Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere. Nam et mortuus es, qui non es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit, et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus, qui cum fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. Igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti, non tamen quia credere desisti, recto rescidisti, atquin rescindendo quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse. Quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum erat, id erat veru, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo quod erat traditum resciodens quod erat verum rescidisti. Nullo iure fecisti. Sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi iam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.