Passage
Tertullian, De Carne Christi 20
lat tertullian stoa012 opp lat1
Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas? Per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex vulva, quia et angelus in somnis ad Ioseph: Nam quod in ea natum est, inquit, de spiritu sancto est, non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat; in ea enim erat quod ex ea erat. Tantundem ergo et cum dicit in ea et ex ea consonat, quia ex ea erat quod in ea erat. Sed bene quod idem dicit Matthaeus, originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam, Iacob, inquit, generavit Ioseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit. Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in muliere? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit quam natum; simplicius enim enuntiasset natum. Factum autem dicendo et, Verbum caro factum est, consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae adseveravit. Nobis quoque ad hanc speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici et Platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus. Accipe Christum et audi dominum patri deo colloquentem: Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae. Eece unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus ex vulva. Ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus es tu. Ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti, inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum, innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? Si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem, quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae? Etiam cum quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui adglutinatur ut, cum avellitur, rapiat secum ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quandam abruptae unitatis et traducis mutui coitus. Ceterum quae ubera matris suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices, medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant, sine vulvae genitali passione, pendentibus exinde venis sentinam illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decequentibus in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit ut ubsrum tempore menses sanguinum vacent. Quodsi verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae nisi babendo non mutat? Habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi palam est, scilicet solumunodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus, eo uti virgo esset regeneratio nestra spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.