Passage
Tertullian, De Carne Christi 21
lat tertullian stoa012 opp lat1
Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum, quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata carne processerit? Accedam adhuc cominius ad congressum. Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique dei verbum, non viri semen, certe ut pareret filium. Nam et pariet, inquit, filium. Ergo ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si verbum ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit, et vacat prophetia. Non enim virgo concepit neque peperit, si non quiequid peperit ex verbo concepto caro ipsius est. Sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura, quaecunque matrem pronuntiat Christi? Quomodo enim mater, nisi quia iu utero eius fuit? Sed nihil ex utero eius accepit quod matrem eam faceret in cuius utero fuit. Hoc nomen non debet caro extranea. Matris uterum non appellat nisi filia uteri caro. Filia uteri porro non est si sibi nata est. Tacebit igitur et Elisabeth prophetam portans iam domini sui conscium infantem, et insuper spiritu sancta adimpleta. Sine causa enim dicit, Et unde mihi ut mater domini mei ad me veniat? Si Maria non filium, sed hospitem in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus uteri tui? Quis hic fructas uteri, qui non ex utero germinavit, qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus et qui utique fructus uteri, Christus? An quia ipse est fles de virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David, virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae, qui dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? Flos enim fructus, quia per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. Quid ergo? Negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus; siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam et Iesse per David sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto magis ex lumbis Mariae, ob quam in lumbis David?