LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 22

lat tertullian stoa012 opp lat1

Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt, si daemonum indigna sunt. Ipse inprimis Matthaeus, fidelissimus evangelii commentator, ut comes domini, non aliam ob causam quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus est: Liber geniturae Iesu Christi, filii David, filii Abraham. His originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur inferens Christum, immo ipse Christus producitur de virgine? Sed et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et testis, qua eiusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine David caro Christi. Si secundum Mariae carnem ex semine David, ergo ex Mariae carne est, dum ex semine est David. Quocunque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. Totam hanc controversiam dirimit idem apostolus, ipsum definiens esse Abrahae semen. Cum Abraham, utique multo magis David, quasi recentioris. Retexens enim promissionem benedictionis nationum in nomine Abraham, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes, Non, inquit, dixit seminibus, tanquam de pluribus, sed semine, de uno, quod est Christus. Qui haec legimus et credimus, quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? utique non aliam quam Abraham, siquidem semen Abra ham Christus; nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos Christus; nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David Christus; nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero Christus; et adhuc superius nec aliam quam Adam, siquidem secundus Adam Christus. Consequens ergo est ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo, aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

Provenance