LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 23

lat tertullian stoa012 opp lat1

Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam: Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israël, et in signum, quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici isti: Peperit et non peperit, virgo et non virgo; quasi non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit enim, quae ex sua carne, et non peperit, quae non ex viri semine, et virgo, quantum a viro, non virgo, quantum a partu: non tamen ut ideo non peperit, et ideo virgo quae non virgo, quia non de visceribus suis mater. Sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem. Lux lux, et Tenebrae tenehrae, et Est est, et Non non; quod amplius, hoc a malo est. Peperit quae peperit; et si virgo concepit, in partu suo nupsit. Nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi, an emissi; idem illud sexus resignavit. Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. Quis vere sanctus quam dei filius? Quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit? Ceterum omnibus nuptiae patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater ante quam nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est? Cum hac ratione apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum filium dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem. Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et non peperit. Sed videte ne vos iam nunc providens spiritus sanctus notarit hac voce, disceptatures super uterum Mariae. Ceterum non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative, Esaia dicente, Concipiet et pariet.

Provenance