LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 24

lat tertullian stoa012 opp lat1

Quod enim Esaias iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, et inprimis, Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, istos scilicet notat qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum conservant, ut anima non alia sit quam quae vocatur, et caro non alia quam quae videtur, et deus non alius quam qui praedicatur. Ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, et alius absque me non est. Et cum alias id ipsum eodem modo dicit, Ante me deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum Aconum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine neque ex carnis et viri voluntate, sed ex deo natus est, Hebioni respondit. Aeque, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos, anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes filium dirigit. Certe qui negat Christum in carne venisse, hic antichristus est. Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem omnes disceptatores eius ferit. Sicut et definiens ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum, alium Iesum, alium elapsum de mediis turbis, alium detentum, alium in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum, alium ceteris passivum, ignobilem, alium magnanimum, alium vero trepidantem, novissime alium passum, alium resuscitatum, per quod suam quoque in alia carne resurrectionem adseverant. Sed bene quod idem veniet de caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus. Et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem, aut tantummodo animam, carnem vero non iam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable