Passage
Tertullian, De Carne Christi 3
lat tertullian stoa012 opp lat1
Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. Sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. Ad compendium decurro. Si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa. nec hominem se videri praestitisset. Nam quis hominem videns eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur. Plane interest ut falsum non patiatur quod vere non est. Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint homines si natum putabant, quia hominem videbant. Quanto ergo dignius quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae quam tu ad fiduciam reputas, ut non natus adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret? Quid tanti fuit edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? Non potes dicere, Ne si natus fuisset et hominem induisset, deus esse desisset, amittens quod erat, dum fit quod non erat. Periculum enim status sui deo nullum est. Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse est. Converti enim in aliud finis est pristini. Non competit ergo conversio cui non competit finis. Plane natura convertibilium ea lege est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed nihil deo par est; natura eius ab omnium rerum condicione distat Si ergo quae a deo distant, a quibus deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? Aliequin par erit eorum quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique in omnibus par non est, sic nec in exitu conversionis. Angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideraverit, adeo detinebatur. Quod enim angelis inferioribus dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, qussi non valuerit Christus vere hominem indutus deus perseverare? Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli creatoris sicut et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et Christus. Si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias reiecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie evangelium Ioannis, praedicans spiritum columbae corpore lapsum desedisse super dominum. Qui spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam propriam assumpta substantia extranea. Sed quaeris corpus columbae ubi sit resumpto spiritu in caelum, aeque et angelorum. Eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. Si vidisses cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur. Si non fuit initium visihile, nec finis. Tamen corporis soliditas erat, quoquo momento corpus videbatur. Non potest non fuisse quod scriptum est.