LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 6

lat tertullian stoa012 opp lat1

Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere compuisi, concedunt Christo carnis veritatem, sine pracindicio tamen renueudae nativitatis. Habuerit, inquint, carnem dum omuino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui, posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapaus, dehinc in virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate suscepit ab eo praedicare. Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum ilium iam tunc praecinebet, dicens, Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit. His vero, quae insuper argumentantur, nos resistemus. Confitentur vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non ex ea qualitate in qua videbatur? Unde corpus, si non caro corpus? Unde caro, si non nata? Quia nasci haberet ea futura quae nascitur, De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem. Et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum, sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? Quid illi cum Moyse qui deum Moysi reiecit? Si alius deus est, aliter sint res eius. Sed utantur haeretici omnes scripturis eius cuius utuntur etiam mundo. Erit illis hoc quoque testimonium iudicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt. Facile est veritati etiam nihil tale adversus cos praescribenti obtinere. Igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natam dicentes, licat carnem, comparent velim et causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carnem processerint. Nullus unquam angelus ideo descendit, ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si nunquam eiusmodi fuit causa angelorum corporanderum, habes causam cur non nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci. At vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit, ut mori posset; non enim mori solet nisi quod nascitur. Mutuum debitum est nativitati cum mortalitate. Forma moriondi causa nascendi est. Si propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter id ipsum mori habebat quod, quia nascitur, moritur. Non competebat non nasci pro quo mori competehat. Atquin tunc quoque inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate, cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate. Sed vos hoc non recipitis, non cum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui et liberare et iudicare humanum genus ediscehat in earnis habitu non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas eius et mortalitas annuntiarentur. Igitur probent angelos illos carnem de sideribus concepisse. Si non probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant exemplum. Constat angelos carnem non propriam portasse, utpote natura substantiae spiritalis, etsi corporis alicuius, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus videri et congredi cum hominibus posse. Igitur cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua? Certum est. Sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet. Ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est cum fit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur nec ostenditur quid postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuit angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit, sit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit, angelorum edit homo), non tamen infringitur semel separata conditio dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat indueret cuius est mors. Eam porro carnem, cuius est mors, nativitas antecedit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable