LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 7

lat tertullian stoa012 opp lat1

Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum deum volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris. Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem. Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris lot sine fratrum nominatione constare. Facilius plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentiae annuntiatas eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset temptationis ingenium. Poterat enim evenire, ut quos illi nuntiabunt foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis notae iam necessitate. Nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre. Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae aliae in commercio eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi aberant. Denique superveniunt et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigue usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam ab eo cui et mater esset et fratres. Cum indignatio parentes negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant. Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israël, discipuli autem novi intus audientes et credentes cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit. Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei audiunt.

Provenance