LOGOI

Passage

Tertullian, De Carne Christi 9

lat tertullian stoa012 opp lat1

Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonib originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus nostrum hoc, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utriusque originem elementi confitetur, carne terram, sanguine aquam. Nam licet alia sit species qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit, ceterum quid est sanguis quam rubens humor? quid caro quam terra in figura sua? Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces conexus ut traduces radicum, et venarum ramosos discursus ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt et sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum quam extantem humana substantia corporis. Aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum. Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. Sed nihil novum, nihilque peregrinum deprehendo. Denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant. Notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat, cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium formam eius haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur. Passiones quidem humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probavere. An ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare faciem, nisi merentem? Quid dicis caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes? Quid terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? Esuriit sub diabolo, sitiit sub Samaritide, lacrimatue est super Lazarum, trepidat ad mortem (Caro enim, inquit, infirma), sanguinem fundit postremo. Haec sunt, opinor, signa caelestia. Sed quomodo, inquam, contemni et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset? Ex hoc ergo convincimus nihil in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

Provenance