Passage
Tertullian, De Corona 10
lat tertullian stoa013 opp lat1
Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in communionem usus apud nos quod non inveniatur in dei rebus. Quid enim tam indignum deo quam quod dignum idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? Nam et mortuorum est ita coronari. vel quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re, cuius careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu non carerent. Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas cessat utendi. Cessante natura sentiendi, qua vult, quis abutatur, cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt. Sed vacat totum et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis, vivum plane, quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio. Idola nationum, inquit David, argentum gentum et aurum. Oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectabunt. Per haec enim floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis, ita et immunda omnia immundis, nihil autem immundius idolis. Ceterum substantiae mundae, ut dei res, et hac sua conditione communes usui. Sed et ipsius usus administratio interest. Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non eodem ritu nec eodem habitu nec eodem apparatu quo agitur apud idola. Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet, Si quis autem dixerit, Hoc idolothytum est, non contigeris, multo magis, cum habitu et ritu et apparatu idolothytorum contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur. Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti quod in dei rebus non invenitur. Propterea apostolus inclamat, Fugite idololatriam! Omnem utique et totam. Recogita silvam et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? Quae communio Christo et Beliae? Et ideo fugite. Longum enim divortium mandat ab idololatria, in nullo proxime agendum. Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet. Altius Iohannes, Filioli, inquit, custodite vos ab idolis! non iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum enim, ut imago dei vivi imago idoli et mortui fias. Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea, quod dum in rebus dei non refertur, magis magisque illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus et sollemnitatibus et officiis convenitur. Ipsae denique fores, et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem differentium rationalium et irrationalium eis occurrentem, qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt. Ad hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quod posset habitus huiusmodi quoque communioni vindicari, sicut et quidam, quorum exempla nobis obiectantur.