LOGOI

Passage

Tertullian, De Corona 12

lat tertullian stoa013 opp lat1

Sed et de corona prius dicam. Laurea ista Apollini vel Libero sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet Claudius, cum et myrto ait milites redimiri solere. Veneris enim? myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per Iliam et Romulos Romani. Sed ego Venerem non credo ex hac parte cum Marte Romanam, qua pellicis dolor est. Cum et olea militia coronatur, ad Minervam est idololatria, armorum aeque deam, sed et paci cum Neptuno initae ex hac arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio ubique polluta et polluens. omnia. Quae iam polluatur et causis. Ecce annua votorum nuncupatio quid videtur? Prima in principiis, secunda in Capitoliis. Accipe post loca et verba: Tunc tibi, Iuppiter, bovem cornibus auro decoratis vovemus esse futurum. Cuius sententiae vox est? Utique negationis. Etiamsi tacet illic Christianus ore, coronatus capite respondit. Eadem laurea in donativi dispensatione denuntiatur. Plane non gratuita idololatria, aliquibus aureis venditans Christum, ut argenteis Iudas. Hoc erit, Non potestis deo servire et mammonae, mammonae manum tradere et deo absistere? Hoc erit, Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae dei deo, nec hominem deo reddere et denarium Caesari auferre? Triumphi laurea foliis struitur, an cadaveribus? lemniscis ornatur, an bustis? unguentis delibuitur, an lacrimis coniugum et matrum? fortasse quorundam et Christianorum; et apud barbaros enim Christus. Qui hanc portaverit in capite causam nonne et ipsi pugnavit? Est et alia militia regiarum familiarum. Nam et castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum. Sed et tum proinde miles ac servus alterius es, et si duorum, dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te deo debes, etiam in communibus, credo, potiori.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable