LOGOI

Passage

Tertullian, De Corona 13

lat tertullian stoa013 opp lat1

Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus vero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum quas gemmis et foliis ex auro quercinis ab Iove insignes ad deducendas tensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et provinciales aureae, imaginum iam, non virorum, capita maiora quaerentes. Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia est Christi. Illius es, conscriptus in libris vitae. Illic purpurae tuae sanguis domini et clavus latus in cruce ipsius; illic securis ad caudicem iam arboris posita; illic virga ex radice Iesse. Viderint et publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi secundum scripturam Hierusalem ingredi voluit, nec asinum habuit privatum. Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus. Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Iohannis submovemur, nedum a suggestu. Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate. Est enim omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. Sed tu peregrinus mundi huius, civis civitatis supernae Hierusalem. Noster, inquit, municipatus in caelis. Habes tuos census, tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes. Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis. Et, puto, felices ait legentes, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos, et ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatrian usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt. Habes legem a patriarchis quidem, habes apostolum in domino nubere iubentem. Coronat et libertas saecularis. Sed tu iam redemptus es a Christo, et quidem magno. Servum alienum quomodo saeculum manumittet? Etsi libertas videtur, sed et servitus videbitur. Omnia imaginaria in saeculo et nihil veri. Nam et tunc liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc servus es Christi, licet manumissus ab homine. Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona eam consignes, redisti in servitutem hominis, quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem. Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas statim tituli sui damnant, et sacras et funebres scilicet? Hoc enim superest, ut Olympius Iupiter et Nemeaeus Hercules et misellus Archemorus et Antinous infelix in Christiano coronentur, ut ipse spectaculum fiat, quod spectare taedet. Universas, ut arbitror, causas enumeravimus, nec ulla nobiscum est; omnes alienae, profanae, illicitae, semel iam in sacramenti testatione eieratae. Hae enim erant pompae diaboli et angelorum eius, officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes, et in omnibus istis idololatriae in solo quoque censu coronarum, quibus omnia ista redimita sunt. Praefabitur quidem Claudius etiam caelum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a deo, certe homini; igitur et homo ipse a deo coronandus est. Ceterum a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque libitinae. Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi commerciis aestimare. At enim Christianus nec ianuam suam laureis infamabit, si norit, quantos deos etiam ostiis diabolus adfinxerit, Ianum a ianua, Limentinum a limine, Forculum et Carnam a foribus et eardinibus, etiam apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.

Provenance