Passage
Tertullian, De Corona 14
lat tertullian stoa013 opp lat1
Tanto abest, ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem viri caput Christus est, tam liberum quam et Christus, ne velamento quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est velamento, caput feminae, hoc ipso iam occupatum non vacat etiam obligamento. Habet humilitatis suae sarcinam. Si nudo capite videri non debet propter angelos, multo magis coronato fortasse tunc illos coronatos scandalizaverit. Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summae lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio inlecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur. Qui tamen et viri caput est et feminae facies, vir ecclesiae, Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro utroque sexu subiit? Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum, quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis tolerantia obtundens. Certe praeter figuram contumelia in promptu est et dedecoratio et turpitudo et his implexa saevitia, quae tunc domini tempora foedaverunt et lancinaverunt, uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustri aliqua fronde et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis et utrisque liliis et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit, nec ante rex gloriae in caelestibus salutatus est, quam rex Iudaeorum proscriptus cruci, minoratus primo a patre modico quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si potes, ei repende, quale suum pro tuo obtulit, aut nec floribus coroneris, si spinis non potes, quia floribus non potes.