Passage
Tertullian, De Corona 2
lat tertullian stoa013 opp lat1
Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias extra tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita observant a catechumenis usque ad confessores et martyres vel negatores. Videris, unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. Porro cum quaeritur quid observetur, observari interim constat. Ergo nec nullum nec incertum videri potest delictum quod committitur in observationem suo iam nomine vindicandam et satis auctoratam consensus patrocinio. Plane, ut ratio quaerenda sit, sed salva observatione, nec in destructionem eius, sed in aedificationem potius, quo magis observes, cum fueris etiam de ratione securus. Quale est autem, ut tunc quis in quaestionem provocet observationem, cum ab ea excidit? et tunc requirat, unde habuerit observationem, cum ab ea desiit? quando, etsi ideo velit videri ad quaestionem vocare, uti ostendat se non deliquisse in observationis destitutione, nihilominus deliquisse eum constet retro in observationis praesumptione. Si enim non deliquit hodie suscepta corona, deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam et semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit observandum esse quam didicit. Et facile est statim exigere, ubi scriptum sit, ne coronemur. At enim scriptum est, ut coronemur? Expostulantes enim scripturae patrocinium in parte diversa praeiudicant suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere. Nam si ideo dicetur coronari licere, quia non prohibeat scriptura, aeque retorquebitur ideo coronari non licere, quia scriptura non iubeat. Quid faciet disciplina? Utrunque recipiet, quasi neutrum prohibitum sit? an utrumque reiciet, quasi neutrum praeceptum sit? Sed quod non prohibetur, ultro permissum est(??) Immo prohibetur quod non ultro est permissum.