Passage
Tertullian, De Corona 5
lat tertullian stoa013 opp lat1
Maior efficitur ratio Christianarum observationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est. Ideoque haec prima praescribit coronam capiti non convenire. Puto autem naturae deus noster est, qui figuravit hominem et fructibus rerum appetendis, iudicandis, consequendis certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa. Auditum in auribus fodit, visum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus ventilavit, contactum in manibus extimavit. Per haec exterioris hominis ministeria interiori homini administrantia fructus munerum divinorum ad animam deducuntur a sensibus. Quis igitur fructus ex floribus? Substantia enim propria, certe praecipua, coronarum flores agri. Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt sensus coloris, odoris? visus, opinor, et odoratus. Istos sensus quae membra sortita sunt? oculi, nisi fallor, et nares. Utere itaque floribus visu et odoratu, quorum sensuum fructus est, utere per oculos et nares, quorum sensuum membra sunt. Substantia tibi a deo tradita est, habitus a saeculo. Quamquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit. Hoc sint tibi flores et inserti et innexi et in filo et in scirpo, quod liberi, quod soluti, spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam, si forte, fascem existimas florum per seriem conprehensorum, ut plures semel portes, ut omnibus pariter utaris. Iam vero et in sinum conde, si tanta munditia est, et in lectulum sparge, si tanta mollitia est, et in poculum crede, si tanta innocentia est. Tot modis fruere, quot et sentis. Ceterum in capite quis sapor floris, quis coronae sensus, nisi vinculi tantum, quo neque color cernitur, neque odor ducitur, nec teneritas commendatur? Tam contra naturam est florem capite sectari, quam cibum aure, quam sonum nare. Omne autem, quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in deum, naturae dominum et auctorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable