Passage
Tertullian, De Corona 6
lat tertullian stoa013 opp lat1
Quaerens igitur dei legem habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine feminae, Nec natura vos, inquit, docet? ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea, quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. Sed et in prime epistolae naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem poenae utique naturalibus patrocinatur. Ipsum deum secundum naturam prius novimus scilicet deum appellantes deorum, bonum praesumentes et iudicem invocantes. Quaeris, an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire, (??) rapiamur qua dei aemulus universam conditionem certis (??) (??)bomini mancipatam cum ipso homine corrupit, unde eam et apostolus invitam ait vanitati succidisse, vanis primum usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subversam? Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia dei sentiunt ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suaviludios nostros Graeco quoque stilo satisfecimus.