Passage
Tertullian, De Corona 7
lat tertullian stoa013 opp lat1
Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, et propriae religionis pignora, qua deum naturae de proximo colentes, atque ita velut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant quae nostro privatim capiti coronamentis et quidem omnibus interdicunt. Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae converti ad proprietatem Christianae totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Litterae ad hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis vero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Evam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo. Iam nunc et de veritatibus suis. Certe enim certos fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iovem Diodorus post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani ac post Liberi munus, postea sidus Iunoni vitem Callimachus induxit. Ita et Argis signum eius palmite redimitum subiecto pedibus corio leonino insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium. Habes tragoediam Cerberi. habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphyne dracone lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices coronati apud veteres. Liberum, eundem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta volvas, prima Isis repertas spicas capite cir cumtulit, rem magis ventris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. Nam est illius de coronis liber et origines et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem non alicuius capiti invenias consecratum; quo satis instruatur, quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam quos saeculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat in quibus mendacium divinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines dei veri quod a gentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quodque iam tunc idololatriae initiabatur ab idolis et in idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt ad daemones pertinent? Porro si quae alii idolis faciunt ad daemones pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverant daemones per eos in quibus esurierant ante quod procuraverant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable