LOGOI

Passage

Tertullian, De Corona 8

lat tertullian stoa013 opp lat1

Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio. Iam enim audio dici et alia multa ab eis prolata quos saeculum deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum sanctorum et in dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. Primus litteras Mercurius enarravit: necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga deum studiis. Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium cum sanctis fecisse et deo ministrasse, audiens David. Primus medellas Aesculapius exploravit: meminit et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse. Scit et Paulus stomacho vinum modicum prodesse. Sed et Minerva prima molita sit navem: videbo navigantem Ionan et apostolos. Plus est, quod et Christus vestietur; habebit etiam paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum vasorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris, agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis veste. Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem, sed provocans eam ad rationalium et inrationalium distinctionem, quia passivitas fallit obumbrans corruptelam conditionis, qua subiecta est vanitati. Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et dei rebus et ipsi Christo competisse quae meras utilitates et certa subsidia et honesta solatia necessariis vitae humanae procurant, ut ab ipso deo inspirata credantur, priore prospectore et instructore et oblectatore, si forte, hominis sui, quae vero hunc ordinem excesserunt, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet nec apud saeculum nec in dei rebus nec in conversationibus Christi recognosci est.

Provenance