Passage
Tertullian, De Corona 9
lat tertullian stoa013 opp lat1
Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites aut sacerdos aut archon, quis vel postea apostolus aut evangelizator aut episcopus invenitur coronatus? Puto nec ipsum dei templum nec arca testamenti nec tabernaculum martyrii nec altare nec altare nec candelabrum, quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum deo esset. Atquin si figurae nostrae fuerunt (nos enim sumus et templa dei et altaria et luminaria et vasa), hoc quoque figurate portendebant, homines dei coronari non oportere. Imagini veritas respondere debebit. Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare; licitum est. Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus conscivit. Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei saecularis, quem populus dei nec publicae umquam laetitiae nec ingenitae luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate Babyloniae quam cum cornis, et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis. Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias quoniam inquit, Cum tympanis et psalteriis et tibiis bibunt vinum, dicturus esset etiam, Cum coronis, si umquam hic usus fuisset in dei rebus.