Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.1
lat tertullian stoa014 opp lat1
Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino vestrum, sorores dilectissimae, ex quo deum vivum cognovisset, et de sua, id est de feminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret. In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad virum tuum conversio tua, et ille dominatur tui. Et Evam te esse nescis? Vivit sententia dei super sexum istum in hoc saeculo; vivat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua, tu es arboris illius resignatrix tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum suasisti quem diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem dei, hominem, tam facile elisisti. Propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesi(??) oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent, et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eva concupiit de paradiso expulsa, iam mortua, opinor? Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat nec noverat quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.