Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.2
lat tertullian stoa014 opp lat1
Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene revelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, siquidem et metallorum opera nudaverant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum vires provulgaverant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designaverant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt, lumina lapillorum quibus monilia variantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamenta ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur. Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos moverant? anne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et post libidinum vaporata momenta caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminarum naturalis decoris, ut causam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectae de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam dei pervenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus, haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi adversus eos quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eandem indicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicaverimus res eorum praedamnando quas in illis damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable