LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 1.4

lat tertullian stoa014 opp lat1

Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.

Provenance