LOGOI

Passage

Tertullian, De Cultu Feminarum 1.5

lat tertullian stoa014 opp lat1

Aurum et argentum principes materiae cultus saecularis id sint necesse est unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opera deplorata nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri, quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo vicem accommodent iustioribus causis. Nam et annuli ferro fiunt, quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deservit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur. Nullum bidens aurum demergit in terram, nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae necessitates ferro et aere innixas, cum ipsae illae divites mate riae, et de metallis refodiendae et in quocunque usu procuden dae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Iam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis, quantum ad genus, et potioribus, quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.

Provenance