Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.8
lat tertullian stoa014 opp lat1
Perinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica. Quis enim est vestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet deo quod non ipse produxit. Nisi si non potuit purpureas et a(??)rinas oves nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod deus noluit, utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si dei non sunt, quia aemuli sint necesse est, quae dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus dei non est. Ceterum si materiae ex deo sunt, non statim et huiusmodi fructus illarum in hominibus. Quaeritur et unde sint conchae, et qua dispositione decorent, et ubi speciem suam collocent. Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de illis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus dei constat. Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus Christianum affici oportet, et quod et equum et pantheram et vocem homini deus dedit, sicut nec ideo idololatrian impune faciat Christianus, quia dei conditio est et tus et merum et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur dei sit. Sic ergo et circa actum materiarum census a deo descendens propterea excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis?