Passage
Tertullian, De Cultu Feminarum 1.9
lat tertullian stoa014 opp lat1
Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique, vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae fervor, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi. Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi. Quod etsi forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio, unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio concupiscentia commendavit. Et alia vitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet. Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupivit. De brevissimis loculis patrimonium grande profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas tenera cervix circumfert. Graciles aurium cutes kalendarium expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram uno et muliebri corpusculo baiulare.